- 46 Magnificat *
anima mea Dominum,
- 47 et exultavit spiritus meus *
in Deo salvatore meo,
- 48 quia respexit humilitatem ancillæ suæ. *
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
- 49 Quia fecit mihi magna, qui potens est, *
et sanctum nomen eius,
- 50 et misericordia eius in progenies et progenies *
timentibus eum.
- 51 Fecit potentiam in brachio suo, *
dispersit superbos mente cordis sui;
- 52 deposuit potentes de sede *
et exaltavit humiles;
- 53 esurientes implevit bonis *
et divites dimisit inanes.
- 54 Suscepit Israel puerum suum, *
recordatus misericordiæ,
- 55 sicut locutus est ad patres nostros, *
Abraham et semini eius in sæcula.
- Gloria Patri, et Filio, *
et Spiritui Sancto.
- Sicut erat in principio,
et nunc, et semper, *
et in saecula saeculorum. Amen.
-->
---
Muito bonito...
ResponderExcluirVerdade dona Rosa, compartilhe para que mais pessoas ouçam este lindo canto. Que Deus te abençoe e que Nossa Senhora te guarde. Pax.
Excluir